Μαριέττα Γιαννάκου ΝΔ ευρωεκλογές 2014

Μάθημα 1ο

Ο ΕΞΟΡΙΣΤΟΣ ΠΟΙΗΤΗΣ

Ovidius poēta in terrā Ponticā exulat. Epistulas Rōmam scriptitat. Epistulae plenae querelārum sunt. Romam desiderat et fortūnam adversam deplōrat. Narrat de incolis barbaris et de terrā gelidā. Poētam curae et miseriae excruciant. Epistulis contra iniuriam repugnat. Musa est unica amīca poētae.

Μάθημα 2ο

ΔΙΔΩ ΚΑΙ ΑΙΝΕΙΑΣ

Aeneas filius Anchisae est. Patria Aeneae Troia est. Graeci Troiam oppugnant et dolo expugnant.Aeneas cum Anchisa , cum nato et cum sociis ad Italiam navigat. Sed venti pontum turbant et Aenean in Africam portant. Ibi Dido regina novam patriam fundat. Aeneas reginae insidias Graecorum renarrat. Regina Aenean amat et Aeneas reginam. Denique Aeneas in Italiam navigat et regina expirat.

Μάθημα 3ο

Η ΠΕΡΙΠΕΤΕΙΑ ΤΗΣ ΑΝΔΡΟΜΕΔΑΣ

Cepheus et Cassiope Andromedam filiam habent. Cassiope, suberba forma sua, cum Nymphis se comparat. Neptunus iratus ad oram Aethiopiae urget beluam marinam, quae incolis nocet. Oraculum incolis respondet: “regia hostia deo placet!” tum Cepheus Andromedam ad scopulum adligat; belua ad Andromemedam se movet. Repente Perseus calceis pennatis advolat ; puellam videt et stupet forma puellae. Perseus hasta beluam delet et Andromedam liberat. Cepheus, Cassiope et incolae Aehtiopiae valde gaudent.

Μάθημα 4ο
ΤΑ ΗΘΗ ΤΩΝ ΑΡΧΑΙΩΝ ΡΩΜΑΙΩΝ

Apud antiquos Romanos concordia maxima sed avaritia minima erat. Romani in suppliciis deorum magnifici sed domi parci erant. Iustitia inter se certabant et patriam curabant. In bello pericula audacia propulsabant et beneficiis amicitias parabant. Delecti consultabant patriae; eis corpus ex annis infirmum sed ingenium propter sapientiam validum erat.

Μάθημα 5ο
ΕΝΑΣ ‘ΛΑΤΡΗΣ’ ΤΟΥ ΒΙΡΓΙΛΙΟΥ

Silius Italicus, poeta epicus, vir clarus erat. XVII (septendecim) libri eius de bello Punico secundo pulchri sunt. Ultimis annis vitae suae in Campania se tenebat. Multos in illis locis agros possidebat. Silius animum tenerum habebat. Gloriae Vergili studebat ingeniumque eius fovebat. Eum ut puer magistrum honorabat. Monumentum eius, quod Neapoli iacebat, pro templo habebat.

Μάθημα 6ο
ΟΙ ΝΟΜΟΙ
In ea civitate, quam leges continent, boni viri libenter leges servant. Lex enim est fundamentum libertatis, fons aequitatis. Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege non stat. Legum ministri sunt magistratus, legum intereptes iudices, legum denique omnes servi sumus : sic enim liberi esse possumus.
Μάθημα 7ο
ΕΤΟΙΜΑΣΙΕΣ ΓΙΑ ΞΕΧΕΙΜΩΝΙΑΣΜΑ
Caesar propter frumenti inopiam legiones in hibernis multis conlocat. Ex quibus quattuor in Nerviis hiemare iubet et tribus imperat in Belgis remanere. Legatos omnes frumentum in castra importare iubet. Milites his verbis admonet: “Hostes adventare audio; speculatores nostri eos prope esse nuntiant. Vim hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem militum perpetrare possunt.

Μάθημα 8ο
ΟΤΑΝ ΒΓΕΙΣ ΣΤΟ ΚΥΝΗΓΙ, ΠΑΡΕ ΜΑΖΙ ΣΟΥ ΜΟΛΥΒΙ ΚΑΙ ΧΑΡΤΙ
Gaius Plinius Cornelio Tacito suo salutem. Ridebis. Ego tres apros feroces cepi. “Ipse?” interrogabis. Ipse. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum sed stilus et pugillares; cogitabam aliquid enotabamque; etsi retia vacua, plenas tamen ceras habebam. Silvae et solitudo sunt madna incitamenta cogitionis. Cum in venationibus eris, licebit tibi quoque pugillarew adportare: videbis non Dianam in montibus sed Minervam errare. Valde!

Μάθημα 9ο
Η ΕΓΚΑΘΙΔΡΥΣΗ ΤΗΣ ΔΗΜΟΚΡΑΤΙΑΣ ΣΤΗ ΡΩΜΗ
Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, hoc modo imperium perdit. Filius eius Sextus Tarquinius pudicitiam Lucretiae, uxoris Collatini, laedit. Maritus et pater et Iunius Brutus eam maestam inveniunt. Illis femina cum lacrimis iniuriam aperit et culto se ipsam interfecit. Brutus ex vulnere dolore magno cultrum extrahit et delictum punire parat. Populum concitat et Tarquinio imperium adimit. Liber iam populus Romanus duo consules, Iunium Brutum et Tarquinium Collatinum, deligere constituit.

Μάθημα 10ο
Η ΠΡΟΦΗΤΕΙΑ ΤΟΥ ΔΙΑ
Aeneas bellum ingens geret in Italia. Populos feroces contundet, mores eis imponet et moenia condet. Tu Aeneam ad caelum feres. Postea Iulus, Aeneae filius, regnum ab Lavinio transferet et Albam Longam muniet. Post trecentos annos Ilia duos filios, Romulum et Remum pariet, quos lupa nutriet. Romulus moenia Martia condet Romanosque de suo nomine appellabit. Romanis imperium sine fine erit. Caesar Augustus, ab Iulo ortus, Belli portas claudet et Saturnium regnum restituet.Hunc tu, ut Aeneam, in caelo accipies.

Μάθημα 11ο
Η ΡΩΜΗ ΚΑΙ Η ΚΑΡΧΗΔΟΝΑ
Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX annos natus , omnes gentes Hispaniae bello superavit et Saguntum vi expugnavit. Postea Alpes, quae Italiam ab Gallia seiungunt, cum elephantis transiit. Ubi in Italia fuit, apud Ticinum , Trebiam, Trasumenum et Cannas copias Romanorum profligavit et delevit. Populus Romanus cladem Cannensem pavidus audivit. In agro Galerno Hannibal ex insidiis Fabii Maximi se expedivit. Postquam XIV annos in Italia complevit, Carthaginienses eum in Africam revocaverunt. Ibi Hannibal bellum cum Romanis componere frusta cupivit. Denique cum P. Scipione apud Zamam dimicavit, sed Romani victoriam reportaverunt.

Μάθημα 12ο

Ο YΠΑΤΟΣ ΑΙΜIΛΙΟΣ ΠΑYΛΟΣ ΚΑΙ ΤΟ ΣΚΥΛAΚΙ ΤΗΣ ΚOΡΗΣ ΤΟΥ
L.Aemilio Paulo consuli iterum bellum cum Perse rege gerere obtigit.Ut domum ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad complexum patris cucurrit. Pater filiae osculum dedit sed animadvertit eam esse tristiculam.“Quid est” inquit “mea Tertia? Cur tristis es? Quid tibi accidit?” “Mi pater” respondit illa “Persa periit”. Periebat enim catellus eo nomine, quem puella multum amābat. Tum pater Tertiae dixit “omen accipio”. Sic ex fortuīto dicto spem praeclāri triumphi animo praesumpsit.

Μάθημα 13ο

Sulpicius Gallus legātus Luci Aemili Pauli erat, qui bellum adversus Persen regem gerēbat. Serena nocte subito luna defecerat*; ob repentinum monstrum terror animos militum invaserat* et exercitus* fiduciam amiserat. Tum Sulpicius Gallus de caeli ratione et de stellārum lunaeque statu* ac motibus* disputavit eoque modo exercitum* alacrem in pugnam misit. Sic liberales artes Galli aditum* ad illustrem illam Paulianam victoriam dedērunt. Quia ille metum* exercitus* Romani vicerat, imperator adversarios vincere potuit!

Μάθημα 14ο
ΕΝΑ ΦΟΒΕΡΟ ΟΝΕΙΡΟ
Post bellum Actiacum Cassius Parmensis, qui in exercitu M. Antōnii fuerat, Athēnas confūgit. Ibi vix animum sollicitum somno dederat, cum repente apparuit ei species horrenda. Existimāvit ad se venīre hominem ingentis magnitudunis et facie squalidā, similem effigiēi mortui.Quem simul aspexit Cassius, timōrem concēpit nomenque eius audīre cupīvit. Respondit ille se esse Orcum. Tum terror Cassium concussit et e somno aum axcitavit. Cassius servos inclamavit et de homine eos interrogāvit. Illi neminem viderant. Cassius iterum se somno dedit eandemque speciem somniāvit. Paucis post diebus res ipsa fidem somnii confirmāvit. Nam Octaviānus supplicio capitis eum adfecit.

Μάθημα 15ο

Germanorum vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Germani non student agricultūrae; lacte, caseo et carne nutriuntur*. Locis frigidissimis pelles solum habent et in fluminibus lavantur*. Cum civitas bellum gerit, magistratus creantur* cum vitae necisque potestāte. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur*: ephippiōrum usus res turpis et iners habētur*. Vinum a mercatoribus se importāri* non sinunt, quod eā rē, ut arbitrantur*, remollescunt homines atque effeminantur*.

Μάθημα 16ο

Η ΤΕΛΕΥΤΑΙΑ ΜΑΧΗ ΤΟΥ ΚΑΙΣΑΡΑ ΣΤΗ ΓΑΛΑΤΙΑ
Nostri, postquam pila in hostes miserunt, gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur*; cohortes appropinquant; hostes terga vertunt ac fugiunt; eis equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur*; dux Arvernorum vivus in fuga comprehenditur*; signa militaria LXXIIII (septuaginta quattuor) ad Caesarem referuntur*; magnus numerus hostium capitur* atque interficitur*; reliqui ex fuga in civitates discedunt. Postero die ad Caesarem legati mittuntur*. Caesar iubet arma tradi* ac principes produci*. Ipse pro castris consedit; eo duces producuntur*. Vercingetorix deditur*, arma proiciuntur*.

Μάθημα 17ο
ΦΟΒΟΣ ΜΠΡΟΣΤΑ ΣΤΟ ΑΓΝΩΣΤΟ
Magnus timor exercitum occupavit ex vocibus Gallorum ac mercatorum, qui Germānos ingenti magnitudine corporum et incredibili virtute esse praedicābant. Alius alia de causa discedere cupiēbat. Nonnulli pudore adducti* remanēbant. Hi neque vultum fingere neque lacrimas tenēre poterant; abditi* in tabernaculis aut suum fatum querebantur* aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur*. Totis castris testamenta obsignabantur*. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii, qui rei mililaris periti habebantur*, perturbabantur*.

Μάθημα 18ο
Ο ΗΡΑΚΛΗΣ ΣΤΗΝ ΙΤΑΛΙΑ
Hercules boves Geryŏnis ex Hispaniā in eum locum adduxisse* dicitur, ubi postea Rōmulus urbem Rōmam condidit. Prope Tiberim fluvium Hercules boves refecisse* fertur et ipse de viā fessus ibi dormivisse*. Tum Cacus pastor, fretus viribus, boves quosdam in speluncam caudis traxit aversos. Ubi Hercules, e somno excitātus, gregem aspexit et partem abesse sensit, pergit ad proximan speluncam; sed postquam boum vestigia foras versa vidit, confūsus gregem ex loco infesto amovēre coepit. Sed bovum mugitus ex speluncā auditus Herculem convertit. Tum Cacus, vi prohibēre eum conātus, Herculis clavā interficitur.

Μάθημα 19ο
Η ΣΥΝΩΜΟΣΙΑ ΤΟΥ ΚΑΤΙΛΙΝΑ

Marco Tullio Cicerone et Gaio Antonio consulibus, Lucius Sergius Catilīna, nobilissimi generis vir sed ingenii pravissimi, contra rem publicam coniurāvit. Eum clari quidam sed improbi viri consecūti erant*. Catilīna a Cicerōne ex urbe expulsus est*. Socii eius deprehensi sunt* et in carcere strangulāti sunt*. Ab Antōnio, altero consule, Catilina ipse cum exercitu suo, proelio victus, interfectus est*. Gaius Sallustius tradit multos etiam milites Romanos in eādem cruentissimā pugnā occīsos esse*, multos autem graviter vulnerātos esse*.

Μάθημα 20ο
ΠΙΣΩ ΑΠΟ ΤΙΣ ΚΟΥΡΤΙΝΕΣ Ή ΠΩΣ Ο ΚΛΑΥΔΙΟΣ ΕΓΙΝΕ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΑΣ
Claudius quinquagesimo anno aetātis suae imperium cēpit mirabili quodam casu. Exclūsus ab insidiatōribus Caligulae, recesserat in diaetam, cui nomen est Hermaeum. Paulo post rumōre caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum et inter vela praetenta foribus se abdidit. Discurrensmiles pedes eius animadvertit; eum latentem adgnovit; extractum imperatorem eum salutāvit. Hinc ad commilitōnes suos eum adduxit. Ab his in castra delātus esttristis et trepidus, dum obvia turba quasi moritūrumeum miserātur. Postero die Claudius imperātor factus est.

Leave a Reply

You must be logged in to post a comment. Login »